Urkunde 1322 Juni 23

Aus Hist. Verein Herne / Wanne-Eickel


Urkundentext

23. Juni 1322
Knappe Rotger von der Dorneburg verkauft vor bem Stadtrate von Essen ben Essener Bürgern Henrich von Wattenscheid imd Heinrich von der Wanne gegen Zahlung einer Rente eine Wiese bei Heßler zum behuf einer Memorie für die verstorbenen Angehörigen seiner Familie [in verschiedenen Gotteshäusern. U.a. für das "eweige Licht" in der Kapelle zu Eickel].

Universis presentes litteras visuris seu audituris ego Rutgherus de Dorenborgh famulus notum facio et protestor publice in hiis scriptis, quod de bona voluntate et mero consensu omnium ... heredum meorum quoddam meum pratum situm prope Hesler inter rivum dictum Kobeke ac curiam Gerhardi dicti dar Nydene vendidi rationabiliter et legitime Hinrico dictode Wattenschede ac Hinrico dicto van der Wande amicis meis opid anis Assindensibus pro octo marcis bonorum denariorum michi ab ipsis pagatis et integraliter persolutis, ipsunt pratum pro iusto et vero hereditarie pensionis bono perpetue possidendum, de quo prato Hinricus et Hinricus emptores predicti vel ipsorum heredes singulis annis dabunt et persolvent unam marcam denariorum apud Bochem currentium ratione et nomine annue pensionis, quam maream feria tercia post festum Pasche in clusorium Bochem per ipsorum nuncium expedite et finaliter presentabunt hoc etiam adiecto, quando et quotiens dictum pratum ex morte Hinrici et Hinrici emptorum predictorum vacare contingerit (!), tunc ipsum duobus ipsorum ... heredibus a me seu a meis ... heredibus sine contradictione aliqua porrigetur, de qua porrectione sex denarios tantum pro omni iure, quod michi et meis ... heredibus competierit, dahunt et persolvent et ab ipsis nichil amplius requiretur. Insuper ego Rutgherus supra dictus presentibus recognosco publice protestando, quod dedi et assignavi predictam marcam ad divinum officium pro illa marca, quant dominus Conradus de Dorenberg miles pater meus pie memorie in testamento suo pro salute anime sue ac Ermedrudis domine uxoris sue legitime matris mee necnon omnium .. parentum et affinium ipsorum legaverat in hunc modum, videlicet .. plebano in Bochem decem et octo denarios, cappellano suo unum solidum, ... plebano in Wattenschede unum solidum, rectori cappelle in Umminch unum solidum et rectori cappelle in Eclo unum solidum de predicta marca singulis annis quinta feria post Pascha perpetue tribuendo. Proinde ipsi plehani seu rectores predicti quolihet anno feria quarta post Pascha hora vesperarum cum vigiliis animarum et quinta feria sequente cum missis anniversarium domini Conradi militis predicti et Ermedrudis domine uxoris sue legitime, cum mortua fuerit, debent in ecelesia Bochem specialiter celebrare et ipsorum parentum necnon omnium ... affinium suorum facere sive agere memoriam diligentem, nisi predictorum sacerdotum ex gratia poterit optinere. quod in ecclesia sua agat sive celebret anniversarium supradicturn. Item campanariis in Bochem quatuor denarii dabuntur, ut ipunt anniversarium pulsent sollempniter cum campanis ... puellisque in clusa duo denarii tribuentur, ut pro animabus supradietis orent fideliter et devote; reliqua vero dimidia marca presentabitur ... campanario sive ... custodi in Eclo, cum qua ipse seu ... provisores ipsius cappelle comparabunt lampadem cum oleo ad illuminandum singulis noctibus in perpetuum dominici corporis sacramentum. Ut autem omnia et singula supradicta rata ac firma maneant et inconvulsa, ego Rütgherus predictus, quia proprio sigillo carui, petivi una cum Hinrico et Hinrico emptoribus supradictis presentes litteras sigillis opidi Assindensis ac Johannis de Dorenburgh fratris mei raboravi. Et nos consules opidi Assindensis ac Johannes de Dorenberg predicti protestamur, quod ad petitionem partium utrarumque sigilla nostra presentibus duximus apponenda.
Datum anno Dom. MCCC vicesimo secundo in vigilia beati Johannis baptiste presentibus Hinrico dicto Pege, Hnrico dicto Winre, Alberto op me Graven ac Hinrico de Gildehus consulibus Assindensibus, item Dyrekino de Dorenburgh filio domini Rotgeri militis, Johanne et Hinrico de Sewinchusen fratribus ac aliis quam pluribus fide dignis.
(Siegel ab.)

Siehe auch

Quelle

  • Darpe 1889 S. 9, Urk. Nr. 4 - Urschrift im Pfarrarchiv Bochum Nr. 2