Urkunde 1326 Mai 27

Aus Hist. Verein Herne / Wanne-Eickel


Urkundentext

27. Mai 1326
Wir Diedrich, durch die Gnade Gottes Abt des Klosters von St. Pantaleon zu Köln gibt in diesem Brief bekannt, wie der Hof Ückedorf (uckinturpe) zukünftig an den Oberhof Eickel (Curtem Eyclo) zahlen soll. Erwähnt werden der bewaffnete (armiger) Bedoni mit seiner Frau Christine und die Vögte des Oberhofes Eickel Johannis und Hermann.

Nos Theodericus dei gracia abbas Monasterii sancti Pantheleonis Coloniensis notum esse volumus vniuersis presentes litteras visuris et audituris, Quod consideratis considerandis hincinde cum consilio beneficiatorum iuratorum hominum curtis nostre in Eyclo qui hyen siue husgenothin appellantur quedam bona dicta vyrsenkus cum suis pertinenciis spectancia primitus in curtem Eyclo predictam omni iure et onere sicuti alia allodia et bona hominum beneficiatorum ibidem appropiata et donata sunt Bedoni armigero Cristine vxori sue legitime heredibusque eorum libera et absolute ab omni iure seruicio vel onere que de ipsis bonis primitus in Curtem Eyclo debebantur facta permutacione cum eodem ita quod in recompensacionem dictorum bonorum alia bona que appellantur vckinturpe restituta et appropiata sunt in Curtem Eyclo et erunt allodium dicte Curtis tali condicione quod de ipsis bonis dictis vckinturpe et suis attinenciis talia iura et seruicia ad Curtem Eyclo persoluentur que et qualia de allodio dicte vyrsenkus predicto primitus soluebantur
In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum ad preces Johannis villici nostri in Eyclo ac hyemannorum nostrorum ibidem
Actum et datum Anno domini M CCC XXVI in octava Penthecosten

Literatur

Siehe auch

Quelle